Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 110 --

Quorum alter mundi contagia bina relegat,
Iudaeumque nefas Sarracenosque rebelles
Labe profanari gemina non passus Hiberos,
Alter in Occeanum Solisque cubilia regnat.
Par fęlix regum, sese quorum hospite fluctu
Astra lauant, fessi respirat et orbita Solis,
Qui paribus studiis uno de sanguine surgunt
In caelum reparantque Deo tot regna, tot orbes,
Quos uobis seruire docent, quibus illa magistris
Temperat horrendo cultu gens barbara, soli
Iamque inhyat Christo et longum spem mittit in aeuum.
Si longinqua igitur confoederat aemula uirtus
Priscaque barbaries inculta et foeda politur,
Ignotumque fuit quodcunque prioribus annis
Christo integrescit ditionem et corpus in unum,
Quo magis interior uobis uicinia paret
Relligione pari et stabili per mutua nexu!
Nec minus obsequium desiderat ulla potestas.
Nam de tot populis, qua non ex urbe profecti
Legati properant? Linguae generisque tumultus
Liminibus pendent Latiis uestrisque moratur
Dissona barbaries foribus; Mauortia poscunt


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.