Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Rhacusio aeternum carmine notus eris.
3. Ad regem Gallorum
Dimidium facti quis rerum exordia dicat? Principium phas sit dicere cuncta tuum. Nanque tibi indulsit nutum Deus aetheris alti; Occurrit uotis laurea quaeque tuis. Sic firma et stabilis tecum est uictoria; Christo Velle tuum par est: quod facis, ille facit. Auspice quo sociis caelo tua militat armis Francia; coniurant terra polusque simul. Vtque tuas acies summus non deserit aether, Conspirante Deo uincere uelle tuum est. Inuictus – quid enim? – uix Alpes scandis, et ecce Obuia deditio totius Italiae! Ecce tui fugiunt, quos nondum prospicis, hostes, Et sine momento terra Latina tua est. Ergo auctore Deo simul annuis, omnia uincis, Rumorem palma praeueniente suum. Ocyor et uentis et fulminis ocyor alis,
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.