Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 114 --

Haec solio gens una Petri regnoque Latino
Militat, hos clypeos defensoresque fatetur
Roma suos. Pridem sensit rex Appulus illos
Claementes, multumque pios multumque fideles,
Immerito qui dum regno pulsatur auito,
Vrsino fretus socio atque ultore merentes
Exaegit poenas coniuratosque nocentes
Non armis, uerum uindicta et carcere punit.
Quo fit ut euictis respiret tota tyrannis
Parthenope ac placidę tandem exarmata quiescat
In gremio pacis, maiestas regia uobis
Debeat imperii uindictam adsertaque regna,
Vrsini porceres; uestro uictoria parta est
Milite et auxiliis tantis nunc aula triumphat.
Quod si nobilitas et caetera facta deessent
Rebus, Roma, tuis, nostro praetendere saeclo
Si nihil antiquum posses uilisque iaceres
Atque obscura parens, una fęlicior esses
Progenie, partu te nobilitare uel uno
Sufficeret Paullus, nulli uirtute secundus.
Quem mihi uel priscis fas sit conferre Camillis,
Aemiliis Fabiisque simul, qui laude nec ulli
Aeneadum aut magno possit cessisse Quirino.


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.