Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 122v --

Atque hostis nudare dolos, quis cautior unquam?
Insidias caelare suas quae collibus apta est,
Quae campis acies, quae uallis idonea fraudi,
Quo tibi sint faciles aditus, imperuia quo sint
Hostibus atque inopina tuis loca, singula belli
Quid momenta uelint, quis te solertius unquam
Prospicit, aut quae sit rapienda occasio rebus
Tempestiua tuis? Quid narrem singula? Miles
Ductorem praestare potes, dux munus obire
Militis, et geminis pro rebus sufficis unus,
Par multas complere uices et robore plures
Diuerso gessisse uiros. Non corpore terno
Geriones, pubes non centum armata lacertis
Titanum tantum uarios aequare labores
Sufficerent, et quod rarum est in corpore forti,
Contingit cognata tuis prudentia membris
Ingeniique simul uires et corporis in te
Conueniunt. Feelix igitur te sospite nullos
Scipiadas, nullos suspiret Roma Camillos:
Nanque tuis rursus sese reuirescere sentit
Auspiciis rursusque noua de gente Quirinus
Regna recaepturum cernit florere nepotem
Et postliminio ueteres remeare triumphos.

5.


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.