Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 126 --

Hunc igitur mensem, qui lucem noctibus aequat,
Quem pia Virgo tenet Libraque lance pari,
Tu quoque tam iusto moderaris pectore, ruri
Dum patria est et dum curia tota uacat.
Ergo magistratus omnes geris, omnia quae sunt
Multorum reliquo tempore, solus habes.
Nec miror, tanti est prudentia: nec modo mensi,
Sed tua sufficeret tempus in omne fides.

LIBER VI [ERROR: no reftable :]LIBER VI: Agić
1.
Adsiduo quis te deprauatore, Lucreti,
Mendosum et mutilis uersibus esse uetat?
Quis te, relliquias tinearum, e sordibus aufert,
O putris caries puluereusque situs?
Quicquid eras, nusquam poterat constare: ruebat
Mordicus in uersus inuida blatta tuos,
Hinc insultabat scriptorum ignobile uulgus;
Littera de toto nulla fidelis erat.
Sic male peruerso quadrabant singula sensu
Inque tuo fueras carmine mentis inops,
Per sua nec solitus furor interualla remitti,
Sed grauius domino desipiebat opus.
Nunc adeo mentis compos resipiscere gaudes
Et bene curata luxuriare cute,
Pulcher et ostentas purgata labe uenustum,


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.