Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 128v --

Non Brennus, non hoc aegere Alaricus et Hunnus,
Claustra Promethęi quem tenuere iugi;
Non Sarraceni feritas immanior hostis,
Longobardorum siue cruenta manus,
Turca uel horribilis, quem nunc Pangaea uerentur
Et Rhodope et Boreae Martia regna trucis.
Sed neque Romanus sceleris ludibria tanti,
Nec pia sub dio membra iacere tulit,
Verum hoc, quod multis seruatum induruit annis,
Tarpaeo corpus monte iacere iubet,
Atque ita, non uiuis contenta, et mortua gaudet
Allicere officiis Martia Roma suis.
At tu qui uiolas, temerator auare, sepultos
Laedere nec manes dedecus esse putas,
Nudus, inops iaceas, inhumatus, pulueris expers,
Post obitum nec te uilis harena tegat,
Et tua praeduris uolucres obnoxia rostris
Aut lanient auido corpora dente canes:
Sic nusquam et totiens per uulnera mille sepultus
Turpiter a saeuis diripiare feris!
Tuque, olim insignis uirgo quaecunque fuisti,
Nunc Capitolino rursus humata iugo,
Quo semper tanti casus monimenta supersint,
Haec teneas tumuli carmina fronte noui:
»Quam peregrinus odor seruabat et Appia tabis
Expertem, neque enim carpserat ulla dies,
Monte in Tarpaeo, quali[ERROR: no reftable :]2,83 quali: qualis spoliata sepulcro,
Nuda nec Assyrio mersa liquore iacet.«
Haec praeferre satis; moneo, tu parce parentes
Posteritas, manes laedere parce pios.



Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.