Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
-- 131 -- Sic properat quauis maturior indole uirtus,
Quam furor adsiduo uerbere caecus agit,
Quam stimulis agitat laudum uesana cupido,
Sedulus et dextro flamine lambit honos.
His dea seruitiis, famulorum hoc agmine crescit,
Siue Dei munus siue laboris opus,
Siue utrunque, tamen uenalis sanguine multo est
Virtus immensi uertice nata Iouis.
Ergo hanc conciliat magis irrequieta iuuentus,
Tempora quam Pilii desidiosa senis.
Crede mihi, incertam longum expectare senectam,
Ingenio tanti nec properare meo.
Viuaces ceruos accersite, poscitis annos,
Ramosum cingant Delphica serta caput;
Graccula Phoebaeis redimita incede corollis,
Quodlibet annosum talia dona rape!
Si tamen annorum ratio est, accedere posset
Ex tyrocinio gloria magna meo:
Augescit meritis precium iuuenilibus annis,
Commendat tetricos gratia nulla senes.
Quod nisi primaeuae lanuginis officit aetas,
Et laurus Musis inuidiosa meis
Tercentum ignoro quod musta nec aestimor aeuo,
Vixque undena mihi bis numeratur hyems,

|