Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 132v --

Nec tantam imperii molem eluctatus Araxes,
Aut intercaeptis Tygris opertus aquis;
Quod Tanaim Nilumque interiacet atque Britannos
Et Gangem, Eoum littus ad usque patet,
Hoc sibi deuictum est; nec uallo Caucasus horrens,
Nec fuit Occeanus, picte Britanne, tuus,
Subiecitque suis opulentum fascibus Indum
Caeliferumque novo strinxit Athlanta iugo.
Sic dea bellatrix armis confisa cucurrit
Ad geminos axes, solis utranque domum,
Humanumque genus ditione coercuit una,
Porrexitque suas qualibet usque manus:
Deiectosque piis fouit complexibus hostes,
Vt mater natos officiosa suos.
Mox ubi consenuit, bellis ciuilibus, aeui
Et senio et longa pace sepulta fuit.
In cineres fluxit, per uasta incendia et arsit
Suprema, ut Phoenix, sola[ERROR: no reftable :]3,186 sola in margine: tota perusta face:
Nunc, uelut exuuiis iuuenescit lubricus anguis,
Cumque graues ceruos cornua iacta leuant,
Sic de relliquiis et puluere Roma uetusto
Paulatim eruitur ruderibusque suis.


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.