Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 135v --

Ecquid ut ex oculis nostri praesentia uultus,
Sic animo pariter fluxit, amice, tuo,
An tibi per sensus nostri simulacra recurrunt,
Quaque potes socium parte uidere, uides?
Quid tamen officium scribendi cessat amicum,
Nec properas gratas reddere, Paulle, uices?
Hoc mihi pollicitus? Sic mutua scripta sodali
Reddis, amicitiae siccine munus obis?
An tibi neglecti subiere obliuia uatis?
An manus alternum pigra recusat opus?
An tua me fraudant maiora negocia, seu quod
Hospes ad Illyricum nullus ab Vrbe uenit?
An quia dicendi tibi nulla aut parua facultas,
An quia me uatem negligis, usque siles?
Quid quod Rhacusiam semper poscentibus urbem
Hospitibus crebris quaeque referta uia est?
Adsiduo nec te sic Roma labore fatigat
Vt tibi scribendi copia nulla uacet.
Nanque interpositis succedunt ocia curis
Et tempestiuis soluitur aula iocis,
Nec tibi, Cortesi, parua est facundia, diues
Vena sed eloquio nobiliore fluit.
Quis uero scriptor tota fęlicior Vrbe?
Quae potuit terris notior esse manus?
Nec reor immemorem nostri, mea Musa benigno


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.