Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
-- 136 -- Hospitio cuius largiter usa fuit,
Quem consors studiis communibus allicit aetas
Et par ingenii iungit imago mei.
Ergo quid oblitum fingas nisi, care sodalis,
Mens tua Laethaeis obruta torpet aquis?
Thesea crediderim citius uoluisse fidelem
Pyrithoum ex animo deposuisse suo,
Quodque obliuisci Pylades potuisset Orestis,
Pollucis Castor dememinisse pius,
Quam rear ingenio penitus fluxisse tenaci
Teque uel immemorem nominis esse mei.
Ergo ego nunc uilis tanto contemnor amico,
Sordet et eloquio laurea nostra tuo?
Nec mihi clara domus maiorum sanguine prodest,
Siue sit ingenio nobilitata meo?
Quod nisi contemnor, cur te purgare recusas,
Diluit et tantum littera nulla nefas?
Si pudet, haec animi sunt argumenta superbi,
Aut nulla est quae te causa silere facit.
Hoc reor; hinc igitur diuturna silentia rumpas
Damnaque transmissę longa repende morae,
Et desiderium per scripta reciproca nostrum
Compenses crebra, Paulle, salute! Vale!
|