Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 137 --

At non talis eras aegro cum largus amico,
Nec satis incolumi, prodigus hospes eras.
Heu ubi prisca fides? Tanti quo foedus amoris
Fluxit et officii gratia magna tui?
Qui pro me solitus non parcere sumptibus ullis
Et medicis census exhibuisse tuos,
Deseris absentem, mutatus et alter ab illo,
Scilicet atque alio mobilis axe uolas;
Et simul ex oculis nostri praesentia fluxit,
Protinus ex animo est mutua lapsa fides!
Si tamen officii uestigia parua prioris
Restant, si qua mei nominis umbra manet,
Solari iustos per scripta reciproca questus
Nec desiderium parce leuare meum:
Sic intermissi damnum soluetur amoris,
Sic poteris laesam restituisse fidem,
Quae posthac nullo fiet mutabilis aeuo,
Vt reor, et quouis tempore maior erit.
Nam pro te mecum praesentis imago loquetur
Auctorisque loco scripta uel instar erunt;
Et licet absentes, blando sermone fruemur,
Oraque finitimi littera reddet heri;
Vlla nec annorum aut uasti spatia ultima mundi
Aeternam poterunt dissociare fidem.
Tam procul expulso quod si Sulmonis alumno


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.