Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 138 --

Conuiuam ueneratus, ut putares
Aut regem Alcinoum aut domum Molorci
Aut Euandria tecta: perbenigna
Sic comis patet hospitalitate.
Nec Vitum unanimem meum sodalem
Doctum transeo iuris utriusque,
Trani praesidium clientis: illum
Obliuiscar ubi suo retrorsum
Titan limite deuius recurret.
Francisce hinc, soboles Rogadaeorum,
Nostris sensibus efflues, Quiritum
Cum scita et populi rogationes
Et praetoria iussa principumque
Tot decreta, tot acta, tot senatus
Consulta exciderint tuis medullis,
Naturae quoque iura, nationum.
Ergo iussimus hoc, pares amici,
Vestri memnosinon sodalis esse
Munus, uelite dextera notatum.
Nec me polliciti minus tenacem
Et uestri immemorem putetis esse,
Dulces, unanimes mei sodales!

7. Ad Pansam


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.