Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 139 --

Socratico pendes an numine? Siue superbus
Pythagorae ritu nobiliore siles?
An Christi exemplo gaudes meliore? Nec ulli
Vt scribas, quanam relligione facis?
Quod decus egregium, quae laus operosa uidetur?
Nam tua non certe est desidiosa manus,
Nec celeres ducat fęlicius ulla figuras,
Si modo scribendi munus obire uelit.
Sed uelut archanae timeas penetralia mentis
Prodere et occultae mystica sacra deae,
Sic tacitos animi sensus signare recusas
Et tua conscriptis credere uerba notis.
Ergo quis in uitium tam rara silentia uertat?
Quis, rogo, desidiam dogmata sancta uocet,
Aut tumido insimulet fastu, aut obliuia fingat,
Deneget aut curis ocia parua tuis?
Nam tua quae fuerit, studiose, industria semper,
Pomponi, quae non bibliotheca docet?
Quae regio nescit tanti noua dicta poetae?
Quae magis in toto claruit orbe manus?
Cuius inexpletos debent tot saecla labores,
Rursus in antiquum pene reuersa decus,
Quae ueteres libros et tempestate comesos


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.