Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 140v --

Maiorem natu fratrem florentibus annis
Dum gemis extinctum, flebilis, Vrse, iaces.
Sic magis alterius, propria quam morte sepultus,
In te qui frater uixerat ante tuus.
Hanc quoque mors grauior mortem praeuenit: in uno
Sospes uterque fuit, frater uterque iacet.

14. In eosdem. Ad Mortem
Funerei tandem luctu satiata parentis,
Mors, reuoca nigrum, sanguinolenta, pedem,
Parua nec inuideas magnae fragmenta ruinae:
Naufragio tabulas fas superesse breues!
Saeuitum satis est: de tot modo fratribus uni,
Si licet et fas est, parce nocere, dea!
15. Ad patrem
Quid uelut extinctos luges, carissime, natos?
Nos, pater, in caelo uiuimus ambo pares.
Hic procul a terris mortali labe caremus,
Haec uita est nobis, mors prior illa fuit.
Ergo, si fas est, natis gratare duobus
Quos pia, uictores corporis, astra tenent.
Nec nos flere licet, sed uos, quoscunque sepultos
Horrida mortiferi carceris umbra premit.


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.