Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 146v --

Quam tibi dat consors Hispania, sed decus astris
Parturit et caeli laurus in axe sonat.
Hinc foelix, hinc tu censeris ouantior, haec te
Praeterit atque tuos gloria uincit auos.
Hoc opibus geminoque mari titulisque Quiritum,
Hoc pluris facias nobilitate tua.

30.
Non leo Marmaricus nec abacto pignore tigris,
Nec tantum immani uipera dente furit,
Quam rabies hominis, feritate immanior omni,
Vincere par diras impietate feras.
Proditor, ecce, tuae mediis penetralibus aulae,
In socios stricto perfurit ense suos,
Ante tuos uultus, Isabella, minaciter ardens,
Nec tantum pietas temperat ulla nefas:
Aspectu dominae nec inhorruit, usque furenti
Impietas cordi gratia nulla fuit.
Inde Simon animam per uulnera saucius efflat,
Et dubius uitae concidit Iasius.
Aula cruore natat; tamen hic siccarius amens
Audet adhuc caedes continuare nouas,


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.