Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
-- 147 -- Armatur donec custodia peruigil et uix
Bacchantem exarmat tota caterua uirum;
Insanum simulans sed adhuc immane minatur
Ac esset sceleris nescius ipse sui.
Siue recrudescit recidiua insania, rursus
Mens illi uitio quo prius aegra fuit,
Siue dolo siue hic morbo peccarat ut Aiax,
Atque Athamantaeis actus erat Furiis,
Herculeaque furens ab imagine et instar Orestis
Eumenidum stimulis exagitatus erat.
Vtcunque, haud potuit constare an liuor acerbus
Atque odium in socios strinxerat arma suos.
Nanque agere insanum potuit morbumque fateri,
Quo mala mendaci tanta furore leuet,
Siue hunc flagitii furiarit conscia tanti
Et mens affecta est aegra furore nouo;
Quocunque impulsu – sceleris ratione doloue
Aut morbo – hic faciem desipientis agit.
Hic error scelus est ancepsque insania quouis
Supplicio in tanto crimine digna fuit.
Ergo capistratus collum et trabe pendulus alta
Palpitat et caelum calcibus usque ferit.
Sed quia pro tanto scelere atque immanibus ausis
Quamlibet indignum est accelerare necem,

|