Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 147v --

Protinus incidunt funem, quo saeuius illum
Dilata cruciet crastina morte dies;
Nanque secutura cruciatur luce profanus
Viuus adhuc tortae tractus ab orbe rotae,
Quadriuiique recens trunci quadrantibus horror
Rostra cruentarum pascit adunca auium
Visceribusque canes diras, passurus Auerni
Vltima pro tanto crimine supplicia.
Tu uero, qualis Rhamnusia iusta, per orbem
Et scelerum uindex cuncta per ora uolas;
Et caelo et terris, Isabella, et tristibus umbris
Iustitiae constant iura seuera tuae.

31.
Picturae memores, quinis et imago figuris
Tot monimenta piae mortis acerba docent.
Vngitur et mandatur humo, et cruce figitur alta
Atque affert matri flebile deliquium;
Hinc olitor Deus est. Sic Daxa pusilla laborat
Esse Palestinis aemula parque iugis
Quae memor et gratus uestigia sancta propagat
Sorgius, Illyricum littus ad usque ualens.

Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.