Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 149 --

Hinc te Luxus iners et Copia diues obaudit
Et rapit ad mores imperiosa suos.
Nam neque uenando tempus teris, arma nec acris
Militiae aut agitas litigiosa fora,
Nec uagus ignotis exul regionibus erras
Ruraue robustus dura colonus aras.
Ergo uel obscuris marcere inglorius umbris
Desine, ne luxu deliciisque fluas,
Aut age, rumpe moras frenandis moribus omnes,
Disce thori leges pauperiemque pati.

34. Ad Damianum Mentium
Ambitio supplex, quae rostra precaria poscit,
Quosque magistratus sportula uilis emit,
Hos tu contemnis, nostrum nec ouile petitor
Illecebris captas nec prece nec precio,
Sed te captat honor, te supplex purpura poscit,
Inque uicem ornari quaerit honore tuo,
Virtutisque tuae meritum suspirat et ambit
Auctior officiis illa futura tuis.
Sed quia complicibus foedatur curia multis,
Iamque diu senuit colluuione sua,
Nec curare potes cacoethen – pessima tanti
Vsque adeo uis est inueterata mali! –[ERROR: no reftable :]34,11-12: vv. in margine additi
Respuis innumeris quod poscitur artibus et quod
Iuratis praefert perfida turba deis,


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.