Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 203v --

Nanque priore bono fruimur nec pignora tantum
Amisisse dolet, quantum habuisse iuuat;
Optio si detur natorum, nec pater ullus
Longaeuos quantum uellet habere bonos.
Adde quod aduerso caelebs rumore laborat,
Dedecorant orbos probra nec ulla patres.
Quisnam infoecundum laudet nisi numina castus
Conciliet sanctae dote pudicitiae?
Si caelebs aegrotat inops, nemo assidet illi,
Si diues, fidus nemo minister erit.
Quae non longa mora est illius et annua mortis,
Cuius diuitiis quisque propinquus hiat?
Nec fletur caelebs extinctus, pignora patrem
Non illum implorant, nupta nec orba uirum.
Ergo pudicitiae seruandae accingere, cuius
Caelitibus magnis innuba uita placet,
Seu magis uxoris delectus et optio fiat,
Quo mala, quo uites tanta pericla, Mari!

22. Andreae Tifernati responsum
Est arbor, quae serpit humi, quae uertice lambit
Sidera, quae medio est conspicienda loco,
Et cuius facile est imis decerpere ramis
Quae folia autumni frigore lapsa cadunt.
At medios fructus tempestas atra fatigat,
Aere quos medio magnus adire labor.
Quo mage desperes fastigia tangere, ni te
Demisso sursum numina fune trahant.
Hunc funem exoret uirtus tua, quo nisi fretus
Praepetibus pennis Icarus alter eris.
Vt tamen euadas super alta cacumina tutus
Et carpas facili poma petita manu,
Tendo preces et uota libens: hanc suscipe dextram
Quae tibi diuinam fida ministrat opem.

Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.