Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 208 --

Sunt lusus tanti, quae seria credimur esse:
Attamen exemplo lusimus ista tuo.
Da ueniam inque meis parcas tibi lusibus, ausum
Quo magis absoluat mutua parque pari.

31.
Ebetat libido mentem
Oculos ut atra nubes,
Rutilumque nebulosa
Vt opacat umbra solem,
Animosque melle dulci
Capit et uenenat omnes,
Acheloa monstra quali
Modulante uoce dicunt
Spoliasse nauigantes,
Faciesque belluinas
Tribuisse fabulantur
Magicae uenena Cyrces.
Ratione nam uoluptas
Caret omnis et fruentes
Inhonestat ore turpi
Venus efferatque captos,
Epulasque dulciores
Aconita ponit inter
Tacitasque inescat hamos;
Licet ore blandiatur
Stupidosque pascat, omni
Metuenda peius angue est.
Homines ad euirandos
Hylaris Libido nata:
Sibi nanque dedicatos
Resupinat in profundum
Et ab arce deuolutos
Vorat aestuante fluctu;
Miser, ah, miser, Carybdis
Patulo uorans hyatu
Canibusque Sylla centum
Religata quem resorbet!
Miseranda sors et illa
Trucis Orci, amica uerum


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.