Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 210v --

Vana nec ulterius sequar aut mendacia uatum,
Ornari linguam nec sine mente sat est.
Nec sonet ore tenus sophos, aut ars rhetoris; in me
Agnoscat mores pagina sancta suos.
Phoebe, uale, ualeant Musae; pia numina Christi
Sin canitis, Musae, numina uestra sequor.

46.
Certauit duplex elementum, terra polusque,
Certamenque suum sustinuere diu;
Riualique suo neuter decedere passus,
Terrane Francissum uendicet anne polus,
Dum certant, sibi corpus iners rapit improba tellus,
Quod pressum est oneris proditione sui.
Sed fretus leuitate sua et uirtute uolauit
Spiritus et caelsi sedit in arce poli.
Non tamen orbari cognato corpore caelum
Francissumque tulit parte carere sui.
Ergo ait: »Interea cineres molire caducos
Exuuiasque breues, inuida terra, tege;
Hic tibi decrescet rediuiuo corpore puluis,
Venturus pennis praepes in astra nouis!«
47.
Francissum dum poscit humus, dum uendicat aether,
Nec cupido tellus cedit auara polo,


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.