Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 213v --

Fonte redundarunt cuius bona cuncta perenni,
Cuius inexaustas uena propinat aquas.
Ergo ciere nefas surdas sine numine Musas,
Et dare uentosis nomen inane notis.
Inde supersedeo mortali a flumine, uiuax
Nam mihi sidereae lympha sititur aquae,
Quae par est explere situm uotisque mederi
Omnibus, ambrosiae rore opulenta suae,
Numine nec cassos carmen sensuque carentes
Exanimesque deos, nomina sola, precor,
Sed Christum, cuius sunt muneris omnia, cuius
Gratia nos omnes, cuius in aere sumus.
Quod si ope tantilla dignabimur, illius et me
Parua instillatae gutta rigabit aquae,
Nectar et ambrosiam et caelestia mella loquemur,
Qualia diuinum carmen habere decet.

54. Poeta comparatur cycno
Vatis Apollineo natura simillima cycno est:
Par carmen, similis candor utrunque probat.
Nec magis alter amat fontes semperque silescit,
Ni Zephyri spirent molliter, albus olor;
Nec minus et muto uates inglorius ore:
Aspirat si non principis aura, silet.


Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.