Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Šižgorić, Juraj (c. 1445-1509?) [1487], Odae de apostolis, versio electronica (), 526 versus, verborum 2640, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - oda; prosa oratio - epistula] [word count] [sisgorgodae].
|
Motus amplissimi tui nominis celebritate haec ad te, praetor magnifice, et
scribere et tibi decantare constitui. Quae si tuae dignationi, ut spero,
placuisse sensero, ad alia conscribenda et promptior reddar et alacrior.
Caeterum oda, quam in calce bile oppletam exaravi, respondet singulariter
emulorum maledictis, de quibus etiam divus Hieronymus sparsim per omnia eius
quidem opera conqueritur et Terentius noster in prologis comoediarum.
Nam ut ingeniosus poeta Naso cecinit in suis Amoribus:
Pascitur in vivis livor, post fata quiescit,
quom suus ex merito quemque tuetur honos.
Tunc illud Horatii merito dici poterit:
Exegi monimentum aere perennius
et apud Virgilium:
Capitoli immobile saxum,
et vir prudens apud Senecam:
Quamcumque fortunam acceperit, aliquid ex illa memoriale efficiet.
Previous page
| Next page
|
Šižgorić, Juraj (c. 1445-1509?) [1487], Odae de apostolis, versio electronica (), 526 versus, verborum 2640, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - oda; prosa oratio - epistula] [word count] [sisgorgodae].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.