Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1492], Epistula Ludovico Valentiae Ferrariensi (1492), versio electronica (), verborum 988, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [nimiramepist].
vixisti, ex qua cum esses unum de viginti annos natus ad religionem istam, hoc est ad verae philosophiae portum, cuius iam tum amore ardebas invitis parentibus et omni tua familia aufugisti et, quod mirum in ea fuit aetate, dum Thomam Aquinatem, sanctissimum illum simul et doctissimum hominem, imitari obstinatius contenderes, charissima quaeque deseruisti; in qua religione quantum brevissimo temporis spacio et vitae sanctimonia et optimis artibus, quae sine probitate non discuntur, excreveris, nemo, qui aetatis tuae conscius est, ignorat. Quemadmodum postea Patavii, Venetiis, Perusiae, et in Bononiensi urbe versatus sis, quantamque inde laudem reportaveris, quales fructus legendo ad maturitatem usque perduxeris, facile vel ex eo coniectari potest quod in hac florentissima urbe, in qua philosophiam theologiamque paulo ante publice profiteri exorsus es, mirificam utilitatem Romanae iuventuti ceterisque scholam tuam frequentantibus attulisti, ut fateantur omnes nunc demum scire se aliquid, prius vero cuncta ignorasse.
Itaque theologiam naturalemque et Hortandi igitur sunt omnes, tum qui civitatibus praesunt et varios rerum publicarum status gubernant, tum qui aliene ditioni quocumque modo subiacent vitamque civiliter agere cupiunt ut divinum hoc et praeclarissimum opus habendum curent et frequentissime evoluant. Adolescentes vero bonorum morum prudentiaeque et civilis disciplinae cupidi illud totis viribus amplectantur et continue legant, si tales evadere volunt, qui et sapienter imperandi, et, cum oporteat, etiam parendi artem tenere possint. Quod quidem unum omnes urbes, omnes res publicae et omnia regna quasi nexu quodam indissolubili
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1492], Epistula Ludovico Valentiae Ferrariensi (1492), versio electronica (), verborum 988, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [nimiramepist]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.