Gučetić, Ivan (1451-1502) [1493], Panegyris Wladislao Hungarie et Boemie regi, principi invictissimo dicta, versio electronica (), Verborum 743, Ed. Fialová, Andelă Hejnic, Josef [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gotiusipanegyris].
-- 158 -- tanta
dicendi felicitas, ut celebrare dignis laudibus possit. Modestiam quoque tantam
tibi inesse videmus, ut minoribus eciam in rebus non desit ordo, dictorum
factorumque omnium modus, ita deinde liberalem, ita te munificum in omnis
exhibuisti, ut non tibi tam tuum, quod cepisti, quam quod dedisti, videretur.
Mansuetudo vero tua et clemencia quibus laudibus, qua nominis eternitate
celebrabuntur? Hec enim eo clariora in rege, quo rariora sunt. Ceterasque
virtutes tuas pretereo, quas preclaras ac inauditas in maiestatem tuam ita ars
et natura coniecerit, ut velud exemplum quoddam ac spectaculum nobis propositus
esse videaris, in quo contemplemur (ut hoc iterum dixerim), quantum in homine
virtus possit. Hec a te plurima virtutum decora parata si velim persequi,
sacratissime rex, et me dicentem angustia temporis deseret et ingenioli mei
mediocritas nimio pondere depressa succumbet. Quas qui iam dudum amplecti velit,
mentem sibi a Deo inmortali exoret, que 75 tantam
molem sustinebit, optare eciam vitam per secula debet et innumerabiles evi dies
et quantos tu mereris annos. Illud vero affirmo has esse, que te supra omnem
regiam dignitatem extollunt, que imperii maiestatem sub se vident, que regie
claritati alium longe maiorem adiiciunt fulgorem.
Unum insuper asseram celsitudini tue tam libenter quam necessario dicendum, quod
virtutum tuarum eternitati novum quendam et inusitatum nec alias aut raro
cognitum addit splendorem. Cum enim bella fiant, ut in pace vivatur nec Romano
imperio absque Cannensi clade pax successit, eo temporis cum
Hannibal urbem infestaret, quibus es tu preconiis illustrandus,
quo laudum nomine honestandus, qui Boemie tue ferocissimos in bella populos non
armis, sed pacis artibus, prudencia et consilio, domuisti. Arma namque pariunt
cedes, sanguinem, truncos cadaverum passim iacencium, depopulaciones, rapinas,
sacrorum direpciones, captivitates puerorum ac matronarum predas, virginum
stupra, iacturas denique et gencium et civitatum. Pax vero, que est cum iocunda
tum salutaris, dirruta instaurat, instaurata exornat, civitatem adauget, imperia
protendit, gignit ingenia, 7v bonas
Gučetić, Ivan (1451-1502) [1493], Panegyris Wladislao Hungarie et Boemie regi, principi invictissimo dicta, versio electronica (), Verborum 743, Ed. Fialová, Andelă Hejnic, Josef [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gotiusipanegyris].
|