Gučetić, Ivan (1451-1502) [1493], Panegyris Wladislao Hungarie et Boemie regi, principi invictissimo dicta, versio electronica (), Verborum 743, Ed. Fialová, Andelă Hejnic, Josef [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gotiusipanegyris].
-- 159 --
artes parit, quicquid nascitur, alit, quicquid alit, educat, virtutibus demum
omnibus erigit artem et habitaculum perpetuum, ipsum eciam chaos iampridem in
elementa distinctum tuetur. Pax deinceps et in celestibus dominatur. Legimus
enim celos ipsos vertigine sua, perpetuo quodam cursus ordine suavissimos
indigenarum aribus offere contentus eosque, ne ab ullo quidem adverso impediri
signorum deinde ac planetarum ceterarum quoque stellarum fulgencia lumina,
quibus celorum machina illustrata divicias suas videtur terris ostentare, ita
inter se arctissimo quodam pacis vinculo atque lege convenire, ut quodque in suo
regno triumphans maneret. Postumius Libertus primus omnium ovans urbem ingressus
est, quoniam bellum leviter et sine cruore gesserat, myrto Veneris Genitricis
coronatus divus Augustus assequutus est nomen ex rebus robore belli
comparatis, sed maioris prorsus consecratus est glorie, dei fere nomen adeptus,
quo tempore terris bis Iani templo clauso ingenti pacis 8r altitudine remissis imperavit.
O principem felicissimum et astris conferendum, cui contigit pacis artibus de
facili consequi, quod alii non absque cruore conati sunt perficere! Tu itaque,
eminentissime rex, his corporis et animi bonis fulgens aut nullis aut raris
concessis et fortune successibus plenus, que tibi semper a teneris annis
fidissima comes astitit ad huius Pannonici regni gubernacula capessenda
incredibili omnium Pannonie principum optimatumque consensu, ingenti eciam
populorum et nacionum plausu et lectus et susceptus es et tandem, rex
faustissime, declaratus. Ubi ita eluces, ita excellis, ita omnibus in rebus
mirabilis videris et existis, quas geris in dies mentis oraculo, ut virtutes
illas, quas sub patre tuo, rege olim sapientissimo, et dum Boemiam tantum
frenares, comparasti, tanto regni huius fastigio reddas clariores simulque et
hoc regnum virtutibus tuis efficias sublimius. Veluti enim ardens gemmarum
purpura, quanto puriori auro insidet, tanto redditur oculis nostris fulgencior
aurumque, quo habitat, exprimit comercio suo nitidius
Gučetić, Ivan (1451-1502) [1493], Panegyris Wladislao Hungarie et Boemie regi, principi invictissimo dicta, versio electronica (), Verborum 743, Ed. Fialová, Andelă Hejnic, Josef [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gotiusipanegyris].
|