Gučetić, Ivan (1451-1502) [1493], Panegyris Wladislao Hungarie et Boemie regi, principi invictissimo dicta, versio electronica (), Verborum 743, Ed. Fialová, Andelă Hejnic, Josef [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gotiusipanegyris].
-- 163 -- et quanta a condito evo raro
adhuc inventa predicatur. Sola enim tuum illum animum semper invictum superavit,
sola effecit, ut tu rex Albertum, fratrem tuum optimum, regem alterum erigeres
et creares utque tuus in fratrem 11v ardentissimus
amor spolia de te reportaret et sincera in sanctam parentem tuam caritas
triumpharet, cuius precibus non invitus quidem paruisti. Et dum in hoc a fratre
simul et matre vincaris, victor es eminentissimus effectus et
triumphator. Et eo magis excellis atque emines, quominus conatus es, quin animum
tuum excellentem ac eminentem, facilem mitemque dilecto fratri ac pie parenti
tractandum permitteres ac indulgeres. Quid enim hac tua munificencia largius,
quid animi magnitudine prestancius, quid pietate demum sanccius inveniri potest?
Dicentur hec de te, semper invictissime princeps, dicentur, inquam, et quousque
poetarum precessere figmenta, propagabuntur. Nam et alii quidem imperia largiti
sunt, sed sola donarunt imperia. Tu vero et regnum fratri et animum pariter ac
benivolenciam indulsisti. Hec est miranda largicio, hoc inmortale obsequium, hec
indulgencia inter siderum locanda comercia, que plus danti afferunt quam
accipienti et propius eum inhabitant, a quo exeunt, quam in quem 12r conferuntur. Ac si hoc tuo tempore Quirinus ille,
Romani conditor imperii floruisset, Remum fratrem te quidem imitatus in regni
partem admisisset. Neque arma inter fratres de Thebano imperio invicem
concertancia surrexissent, si tua hec in fratrem pietas Etheoclen et Polinicen
ammovisset. Talis amor et Castora iam pridem et Pollucem geminos fratres inter
astra contulit. Hec eadem te una cum fratre tuo fata manent, qui tibi et
observanciam exhibet et veneracionem et ad nutum mandati tui totum se libens
exposuit. Cum vos itaque ex hoc fragili corporis carcere evolaveritis ad
superos, lucebunt sidera vestra prope Tindaridas eternum et celi splendorem
flammis recentibus fraterne pietatis et coram summo Deo felicium animas augebunt
exultantes.
Sed cum plurima in te et nature munera et fortune ornamenta inmortalis Deus
preter ceteros principes cumulatissime congesserit, quecumque largiris et donas,
penes te sunt
Gučetić, Ivan (1451-1502) [1493], Panegyris Wladislao Hungarie et Boemie regi, principi invictissimo dicta, versio electronica (), Verborum 743, Ed. Fialová, Andelă Hejnic, Josef [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gotiusipanegyris].
|