Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].
Previous page

Next page

-- 2v --

Quod cum falsissimum tum ratione, tum exemplo et auctoritate conuincatur, necesse est profecto et deum esse et res humanas curare et bonos, hoc est sui similes, diligere, malos contra odisse. Semper enim iustitia iniquitati repugnat et bonitas prauitati est inimica. Quod si deo, qui summa est iustitia, summa bonitas, improbi displicent, conuenit certe ut puniantur.

Neque est quod mihi aliquis dicat displicentiam hanc ex affectu prouenire, quo deum ipsum, qui stabilis, firmus, inconcussus est, commoueri non decet. Mouetur nanque summus ille rerum opifex, non autem affectibus (hi enim deum attingere non possunt) sed effectibus duntaxat. Et sicut ad coercendam malitiam opprimendaque scelera insurgit, ita ad probitatem et innocentiam conseruandam presto ubique est: quorum utrunque ad iustitiam et bonitatem, que in deo summa et precipua sunt, pertinet, eique uelut soli huic lumen perpetuo adheret. Nec tamen motum hunc more humano aut cum passione uel turbatione aliqua nature illi excellentissime euenire dixerim. Quis enim deo iram hanc nostram, hoc est nostre huic similem, attribuerit, cum eam physici asserant ex sanguinis circa cor accensione causari, et deus omnino tam corde, quam sanguine careat?

Neque enim nunc de Christo, qui et ipse uerissimus est deus ex humana carne et diuina essentia constans, disputamus. Aliter enim de eo loquendum esset et alia ratione incedendum. Sed nobis nunc de diuina essentia sermo est, non de natura humana. Mouetur itaque deus (ut dicebam) non hominum affectibus aut his, qui nobis sunt cum reliquis animantibus communes, quod utique absurdissimum esset: sed mouetur ille quidem effectibus (sic enim eos doctores sacri appellant) et sua quadam diuina et peculiari ratione, quam humana assequi mente uel difficile, uel impossibile sit: et quemadmodum probos homines et cum uirtute uiuentes diligit, ita malos ira et odio prosequitur: alioqui inter uitia et studiosas actiones nil interesset.

Cur autem boni uiri malis innumerabilibus plerunque in hac uita uexentur, improbi item commodis omnibus affluant, dicam paulo post: nunc, quoniam deo cure res nostras esse ostendi, prosequar cetera, que se continenter offerunt, ne instituti sermonis cursus intercidatur.

Prospicit ergo, ut docui, summa illa et ineffabilis maiestas rebus humanis eisdemque pro sua diuina benignitate et prouidentia moderatur. Quod si moderatur, certe prodest. Si uero prodest, conuenit ut eas etiam diligat. Si autem diligit, quis mirari debet illam saluti hominum uoluisse consulere orbique huic nocte et tenebris offuso lumen celitus demittere? Errabant enim miseri mortales studioque sapientie inquirende, quam sine deo assequi non poterant, mirum in modum torquebantur, iacebatque ipsa ueritas (ut Democritus inquit) in altissimo quodam puteo demersa;[ERROR: no reftable :]Cf. Diog. Laert. IX, 72. et Anaxagoras circumfusa esse tenebris omnia pronuntiauit, ita sapientie splendor, immo ne scintilla quidem, nusquam apparebat: sed tanto ueteres nostri indagande illius ardore tenebantur ut primum Pithagoras et postea Plato ad Egyptios usque et Persas hac sola de causa penetrauerint: et Lycurgus utroque prior Lydiam, Hiberiam, Indiamque peragrans gymnosophistas adierit.

Misertus itaque rerum humanarum mundi opifex deus filium unigenitum, quo sibi homines maiori beneficio obstringeret, transmisit in terram, ut illi eodem interprete ac magistro, omissis erroribus, ueram tandem doctrinam ueramque sapientiam perdiscerent. Venit ergo Saluator mundi Christus de sancto conceptus spiritu, de uirgine matre genitus, diuque cum hominibus uiuens iter immortalitatis nullius adhuc tentatum uestigio illis aperuit. Sed cur homo potius uenit quam deus? Cur mole carnis huius nostre circundatus et non purus, non simplex, non expeditus? Quia nullum aliud animal, nulla alia substantia nec commodius nec rectius docere hominem potest quam homo. Sed fingamus sane disputationis gratia: si Christus Saluator noster olim, cum in terram uenturus erat, ignis alicuius speciem aut nubis aut aliam quamlibet huiusmodi effigiem assumpsisset (nam deus ipse, cum sit omnis materie expers, oculis humanis peruideri non potest); at uero si tales aliquas suscepisset formas, unde illi ex igne humana uox, aut unde uerba ex nube suppetere potuissent? Sed esto, do etiam uocem, concedo uerba, cum et Moysi hoc ferme modo locutum fuisse dominum acceperimus. Quid autem est? Nonne melius fuit (ut omittam quod perfectissima sunt omnia diuina opera, etsi uidetur nobis interdum pro nostra imbecillitate ita non esse), nonne, inquam, melius fuit deum ea forma ad homines descendisse quam illis gratissimam fore non ignorabat, quandoquidem natura comparatum sit ut omne animans sui similitudine plurimum delectetur. Neque enim ulla poterat esse homini uel forma uel imago ad uidendum iucundior, ad persuadendum efficacior quam hominis. Qua ratione summus ille rerum conditor etiam ad inferos quondam non corporea effigie, sed anime substantia, quoniam iturus ad animas erat, descendit, et paulo post corpus ipsum resumens in celum triumphans rediit, mortuos scilicet in forma sibi consimili, hoc est cum propriis corporibus excitatos, iudicaturus, et unicuique pro meritis siue penas siue premia redditurus.

At uero cur pauper in mundum descendit? cur humilis? cur abiectus? cur tormentis omnibus et morti turpissime expositus? Sciebat ille, amplissimi patres (quid enim deus nesciat?), multo plus factis commoueri homines quam uerbis, facilius exemplo uite quam sermonis hortatione ad bene beateque uiuendum institui. Equidem cum bene dicere nullius sit laboris, bene uiuere maximi et incredibilis est. Quod si Christus omni uoluptate, omnibus delitiis affluens

Previous page

Next page


Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.