Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].
Facilius cogitari quam exprimi posset, Reuerendissime princeps, quantum uoluptatis
perceperim cum tuum audiui de hoc meo sermunculo nuper apud diuum
foderunt manus meas et pedes meos: dinumerauerunt omnia ossa mea. Dauid ps. XXI[ERROR: no reftable :]
Si quantum pietas aput me potuit, hodierno die tantum prudentia ualuisset, Beatissime
pater; nunquam profecto commisissem ut mihi hoc orandi munus esset nunc in
celeberrimo totius orbis loco subeundum, presertim cum plane intelligam me nec tali
doctrina esse institutum ut possim, nec tanto preditum ingenio ut audeam in hac
clarissima luce sine magna sollicitudine et metu uersari; sed habet certe aliquam
temeritas mea excusationem, cum sit interdum non minus pietas in audendo quam
modestia in reticendo laudabilis, cuius plerunque immodicus ardor magnam apud deum
hominesque consequitur gloriam. Quod quidem, Beatissime Pater, cum aliis plerisque, tum
maxime illi, cui primo Christus claues et sedem istam tuam commisit, accidisse legimus.
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.