Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].
-- 7v -- partes ferro
transfigi: que plurimis sunt contexte neruorum coeuntium fibris: ubi pene omnis
uiuacitas sedes suas: et quasi arcem quandam retinere uidetur. Ecce autem paulo
post horrenda adesse prodigia: et subita rerum insensibilium mutatio: que opifici et
parenti suo quibus poterant indiciis commiserari undique uidebantur: talesque et
tantas Summi atque Optimi dei penas pro sua queque conditione deplorare: ut plane
tunc diceres pietatem: que humanitatis propria est ab hominibus sese in muta corpora
transtulisse. Tota namque terre ipsius moles late contremuit. et lapides terrifico
quodam et inaudito prodigii genere scissi sunt. Sed et Sol per tres horas, quod
fieri tunc secundum rationes Mathematicas non poterat, obscuratus est.
Multaque sanctorum corpora qui dormierant surrexerunt. At uero Saluator noster
cruci affixus: uidens iam perfecta et consumata esse omnia: et penarum suarum
ignominiam mox triumpho mortis gloriosissime comutatum iri: ad matrem afflictam et
miseram deficientes ac prope extinctos oculos deflexit: Cumque eam lachrymis pene
ocnsumptam: et uix iam dolori resistentem aliquandiu intuitus esset: ad Johannem
postea: qui solus discipulorum ibi remanserat se conuertit: Mulier inquiens
(sic enim matrem tunc appellauit) ecce filius tuus. Deinde rursus ad illam
se reuoluens: quasi capite innueret quod manibus non poterat: Joani ait: Ecce mater
tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in suam.
Cogitate nunc uiri optimi et mentes uestras tanto dolori. tante pietati queso
recludite: qui status: que conditio: qui erat tunc animus miserrime matri. Ego
certe uidere uideor perennes lachrymas: mestissimos eiulatus: dispersos crines:
manus sanctissimas modo faciem: modo caput plangentes. Sed age omittamus hec omnia:
cum eadem sacri etiam euangeliste consulto fortassis omiserint et Mariam uirginem
nihil aliud nisi uerba illa notissima orbitatis clamantem nobis ante oculos
proponamus: Mi Jesu dulcissimum quondam: nunc uero amarissimum mihi nomen: sic
tu obsecro sponsam tuam deseris? Sic matrem miseram destituis fili? Quomodo factus
es mihi amaritudo et dolor? quid igitur faciam? quo iam amisso te reuertar? quo me
recipiam? domumne? at que ibi poterit esse uita nisi acerbissima? nisi dolori
perpetuo obnoxia? Anne igitur ad Petrum. Andream. Philippum. Jacobum: ceterosque
tuos discipulos: qui te derelicto aufugerunt omnes. At uero adest orbitatis solatium
Johannes: Miseram me: hunc ergo suscipiam: hunc pro te retinebo fili? hominem
scilicet pro deo, seruum pro domino, cognatum pro filio? O acerbam
permutationem: o luctuosum solatium et meroris perpetui monimentum.
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].
|