Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].
Previous page

Next page

-- 1v --

memor statim sese in undas proiecit quo celerius ad illum, cuius incredibili amore tenebatur, perueniret.

Reputans igitur ipse mecum penas Redemptoris nostri et crucem illam sanctissimam tota mentis contemplatione percurrens temperare mihi quidem non potui. Videbam enim Saluatorem nostrum per mare illud rubrum inter mortiferas tempestates trophea salutifere passionis sue gestantem eiusque fretus bonitate his fluctibus et huic pelago committere me non dubitaui. Neque enim diffido, que ipsius in omnes est benignitas, quin mihi hodie sicut quondam Apostolo suo opem in medio mari sit allaturus.

Quanquam non parum profecto me recreat mansuetudo tua, Sanctissime Pontifex Alexander, cuius aspectus mihi multo iucundissimus securitatem et quasi certum quoddam presidium polliceri uidetur; Vestra item humanitas, Reuerendissimi atque amplissimi patres, quos ego cum silentio, tum attentione summa ad audiendum me paratos conspicio. Neque enim, quod mea uel plurimum interest, insignis hec hodierne Concionis materia aut uerborum ornatu aut sententiarum splendore aliquo indiget, sed pura et simplici enarratione contenta nudam duntaxat uocem sine arte, sine industria requirere uidetur. Que tantum habet ipsa grauitatis per se, tantum pietatis, ut neque meam, que prorsus nulla est, neque cuiusque ad commouendos uestros animos eloquentiam desideret. Quis enim eam rem imperturbatus audiat quam olim et disfracti lapides luxerunt, et nunc quidem hec ipsa (ut mihi uidetur) edes atque hi, quos cernimus, ipsi denudati parietes et quasi splendore suo exuti deplorare conantur? Nam quid aliud nuda ista subsellia, uelate imagines, detecta altaria nos admonent? Quin immo ipsa hec dies nescio quo modo obscurior creatoris sui tormenta quasi sensatu quoddam turbata luce prosequitur.

Dicam igitur, Beatissime pater, ac primum quidem Saluatoris nostri et penas et mortem necessariam saluti hominum fuisse docebo. Deinde quo breuius potero eiusdem mortis conditionem, cuius hodie memoriam celebramus, percurram; eritque hoc pietatis, illud ingenii et rationis curriculum. Vos, ut cepistis, queso diligenter attendite.

Superuacuam fuisse mortalibus Christi passionem plerique asseruerunt quod nihil uel ad gloriam suam uel ad salutem nostram pertinere uideatur: quorum hec ferme est sententia. Potuisse, inquiunt, deum, cum omnia possit, alia quadam ratione orbem hunc nostrum ingredi et se conferre ad homines, non pauperem, non abiectum ac sordidum, quod a tanta maiestate uehementer abhorret, sed decorum, illustrem, suaque illa diuina uirtute ac potentia communitum. Preterea quid eum mulieris utero insinuari oportebat et sese humanis sordibus immisceri cum posset etiam in celo residens uel solo nutu omnis homines, si eorum cura tangeretur, ad salutis uiam perducere; labores, iniurias, maledicta, contumelias, uerbera latronum more deum subiisse pro hominum salute nec consentaneum nec uerisimile est. Quid enim nobis aut

Previous page

Next page


Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.