Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Piamon, in Scythiotico monasterio spectatę sanctitatis presbyter, dum missę sacra conficeret, angelum Domini uidit, qui monachorum nomina in codice partim scriberet, partim scripta deleret. Visa ergo monachis explicans, eos peccato obnoxios comperit, quorum nomina subduci uidit. Ac tandiu cum illis lugens ueniam orauit, donec iterum apparens angelus etiam illorum nomina conscriberet, quorum ante deleuerat. Illi itaque, quantum moeroris prius conceperant, tantum deinde lętati sunt, cum post poenitentiam se quoque conscriptos in cęlis ac in libro uitę repositos agnouissent. Et hoc sane, quod modo, dicemus, exemplum magnę erga poenitentem misericordię indicium est. Theophilus, presbyter in Cilicia ab officio archidiaconatus per iniuriam eiectus, diabolo chyrographum confecerat, quo se illi tradebat, Christo repudiato, si modo per illum dignitatem amissam recuperasset. Cumque pristino honoris loco restitutus esset, ad se rediens, uehementer animo conflictari coepit et ad Beatam Dei Genitricem, Mariam Virginem, conuersus, auxilium cum lachrymis implorare. Igitur dies quadraginta in luctu iugique supplicatione peractis apparens Virgo moestum consolata est, salutem sperare iussit. Ac post triduum iterum apparens, peccatum ipsi dimissum nunciauit. Atque ille, ne tanta Dei erga peccatorem poenitentem pietas lateret, publice in ecclesia peccatum suum confessus, uisa enarrauiit ac deinceps ita sancte uixit, ut miraculis nobilitatus sit. Beati sunt igitur, qui lugent, non mundi aduersa, non persecutiones, non
corporis ęgritudinem, non suorum mortes, sed sua aliorumque peccata. Nihil
ita diluit maculam criminis ut lachryma poenitentis. Huius exundans humor
animam puram reddit et spiritali replet suauitate, peccatoris tristitiam mox
immensi gaudii spe temperat, ut, qui prius gehennę timore fleuerat, iam
auidius fleat beatitudinis desyderio et incolatum suum prolongari
conqueratur, dissolui cupiens et esse cum Christo.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.