Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 2-614 --
Ego quoque in interitu uestro ridebo et subsannabo, cum uobis, quod
timebatis, aduenerit, cum irruerit repentina calamitas et interitus
quasi tempestas ingruerit, quando uenerit super uos tribulatio et
angustia. In Esaia quoque scriptum est: Puer centum annorum
morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. Et in
Hieremia: Verterunt ad me tergum et non faciem, et in tempore
afflictionis suę dicent: Surge et libera nos. Cum autem nec
afflictionibus ab impietate recessissent, propheta respondens ait:
Percussisti eos, et non doluerunt; attriuisti eos, et renuerunt
accipere disciplinam; indurauerunt facies suas super petram, et
noluerunt reuerti. Iccirco — inquit — percussit eos leo de sylua,
lupus ad uesperam uastauit eos; pardus uigilans super ciuitates
eorum. Rursum per eundem prophetam alibi Dominus minatur et ait: Ecce
ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum eius, quia
uerba mea non audierunt, et legem meam proiecerunt. Et iterum:
Locutus sum ad uos — inquit — mane consurgens et loquens, et
non audistis; et uocaui uos, et non respondistis. Faciam domui huic, in
qua inuocatum est nomen meum, et in qua uos habetis fiduciam, et loco,
quem dedi uobis et patribus uestris, sicut feci Sylo, et proiiciam uos a
facie mea, sicut proieci omnes fratres uestros, uniuersum semen
Ephraim. Valde pręterea horrendum est, quod pro his ne orare quidem
permittit. Sequitur enim: Tu ergo noli orare pro populo hoc nec assumas
pro eis laudem et orationem, et non obsistas mihi, quia non exaudiam,
te. Et rursum ait: Mane consurgens contestatus sum et dixi:
Audite uocem meam, et non audierunt nec inclinauerunt aurem suam, sed
abierunt unusquisque in prauitate cordis sui mali. Ecce ego inducam
super eos mala, de quibus exire non poterunt. Et clamabunt ad me, et non
exaudiam eos. In Osee quoque propheta dicitur: Non dabunt
cogitationes suas, ut reuertantur ad Deum suum, quia Spiritus
fornicationum, in medio eorum, et Dominum eorum non cognouerunt.
Deinde infert et ait: Super eos effundam quasi aquam iram meam.
Cęterum, cum nec aduersitatibus
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|