Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous page

Next page

-- 1-321 --

patuisse, ut uel hinc intelligas gloriam humanam fugientibus facile pręberi aditum ad gloriam angelorum.

Euphrasia etiam, Christo dicata uirgo, signis in Thebaide diuinitus factis clara, cum puerum quendam paralyticum mulieremque phanaticam sanitati restituisset, ne miraculorum magnitudine insolesceret, laboribus cumulum addidit: crebrius utens

ieiuniis, uigiliis, precationibus cęterisque corporis exercitiis, nullum ocio tempus remittens, ne desidiosa aliquando cogitaret se alicuius momenti esse, cum nihili ęstimari mallet. Igitur, tametsi a monasterio non recessit, inuenit tamen, quemadmodum abesse posset a gloria. Corpus enim castigando et in seruitutem redigendo consentire coegit spiritui, semper humilitatem affectanti.

Caput V / DE HVMILITATE APPETENDA

Plerique uero non solum a iactantię uitio procul abesse studuerunt, sed etiam sic humilitatem sectati sunt, ut pene omnibus seruilibus officiis sese addixerint. Qui nihil detrectantes eorum, quę uilissima factu putantur, tanto excellentiores in conspectu Dei apparuerunt, quanto inter mortales magis infimi uidebantur. Horum nunc exempla percurrere non intempestiuum duco.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.