Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Caput XII / DE SACROSANCTA COMMVNIONE
Post poenitentiam confessionemque peccatorum restat, ut ad mensam Domini accedamus, corpori et sanguini eius communicantes, qui est caput nostrum, sine quo nos, qui membra sumus, uiuere omnino non possumus. Ait enim: Nisi manducaueritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis uitam in uobis. Cuius nunc sacramenti ueritatem, excellentiam, fructum exemplis astruere conabimur, quantum in nobis erit, autoritateque Scripturarum, ne cui forte incredibile uideatur, quod supra omnem naturę uim fieri audierit, et ibi magis eius uacillet fides, ubi credentibus certior beatitudo promittitur. Dominus ergo noster Iesus Christus acceptum panem et uinum benedixit dicens:
Hoc est corpus meum, et: Hic est sanguis meus. Non fallit
ipse, qui ueritas est. Et si multa hominibus credimus, cum scriptum sit:
Omnis homo mendax, non credemus Deo, qui uerax est, immo ueritas
ipsa? Aut non fuit illi possibile panis uinique mutare substantiam, cui
possibile fuit creare cuncta? Sed panis et uini — inquies — formam permanere
cerno; quomodo uis, ut aliud esse, quam quod uideo, credam? Eodem profecto
modo, quo animal aliquod ex ęre lapideue effigiatum conspicis fucatumque
coloribus, et tamen non animal esse intelligis, sed ęs aut lapidem aut
materiam aliam. Rursum dices: Ista quidem animalis effigies uisum potest
decipere, odoratu tamen, gustu, tactu deprehenditur non esse id, quod
uidetur. At in sacramento isto panis et uinum, sicut oculis uidentur, ita et
sensibus cęteris pariter percipiuntur. Statuarius
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.