Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Sed quia irreuerenter simul et impie accesserat, post buccellam diabolo ad se aditum prebuit. Et uitę autorem inhonorans, mortis laqueo se infeliciter implicauit. At non ita Tharsitius martyr, Romę passus. Qui cum sacramentum hoc sub ueste tectum ad quendam fidelem ęgrotantem ferret, in impios gentiles forte incidens, quid sub ueste haberet, quęrentibus non inidicauit magisque ab his rei, quam ferebat, contemptum aliquem quam sibi necem timuit. Itaque illi fustibus cęsum interimunt. Et cum iam exanimis uestimenta excussissent, sacramentum nusquam comparuit, ipsi autem lymphatico pauore conuulsi diffugerunt. Non ergo licuit sacrilegis illud polluto contactu prophanare, cuius honorem Tharsitius uitę suę antetulit. Illi infidelitatis errore prolapsi ad inferos corruerunt, hic armis eorum fortior cum martyrii palma cęlum petiit, ipsum in sua ibi specie perpetuo uisurus, quem hic in aliena digne coluit. Hactenus de excellentia sacramenti. Reliquum est, ut aliquid de utilitate ipsa, quam ab eo haurimus, fructuque dicamus, tametsi nihil de illo pro dignitate dici queat, cum omnia diuina humani captu ingenii maiora sint. Christus igitur, panis uiuus de cęlo descendens, cum ex omni parte perfectissimus sit, haud dubium, quin se pie fideliterque sumentibus et pręsentis uitę conferat perfectionem et futurę. Confert primum peccatorum purgationem. Si enim (ut Apostolus inquit)
sanguis hircorum et taurorum et cinis uitulę aspersus inquinatos
sanctificat ad emundationem carnis, quanta magis sanguis Christi? Et
certe, hic ille est, quem uariis morbis affecti tangere cupiebant, quia
uirtus (ut Euangelista ait) inde exibat et curabat omnes. Et,
si ipsi solum tangendo curabantur, nos non curabimur sumendo? Sed qui primi
sic sumpserunt, eos idem ille, quem sumebant, exterius lauit, ut ostenderet
intimas quoque eorum sordes lauisse se et ipsos, sicut
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.