Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
et pro crucifigentibus ad Patrem orabat. Quis tam durus est, ut hęc secum consyderans, ad ignoscendum iis, a quibus lęsus fuerit, non mollescat? Indigne ille passus est, quicquid passus est, quia delictum non fecit. Nobis nulla prorsus iniuria indigne inferri potest, qui peccatores sumus. Feramus ergo ęquo animo, quicquid in nos committunt homines, quia nos ante peccauimus Deo. Quicquid patimur, non est offensa, sed uindicta. Idem omnis patientię et exemplar et magister et remunerator Iesus Dominus, cum a Samaritanis non fuisset in urbem receptus, tam leniter tulit, ut Iacobum et Ioannem ulcisci iniuriam uolentes increpuerit. Vis — inquiunt — dicimus, ut ignis descendat de cęlo et consumat illos? Et responsum accipiunt: Nescitis, cuius spiritus estis. Filius hominis non uenit animas perdere, sed saluare. Nos igitur, si spiritus Christi esse cupimus, si parere uoluntati eius optamus, curemus, ne quem impatientia nostra irritando perdamus, cum ille sustinendo pro salute omnium uoluerit mori. Dicet aliquis: Cur ergo Helias quinquagenarios Ochozię regis, qui ad se
comprehendendum missi fuerant, igne de cęlo excito afflari consumique
imprecatus sit? Cui respondebimus, quod alii etiam prophetę multis in locis
diuinę Scripturę itidem fecisse uidentur, nec tamen irati (ut equidem reor)
sed Spiritu Sancto inspirati, futurum prędicentes, non malum alicui
exoptantes aut uindictam appetentes. Itaque nec Helias iracundia commotus,
sed numine actus, in impios illam sententiam dixit. Quam ęquam iustamque
esse repentinus probauit euentus. Vel aliter dicendum est: Nondum Christus
aduenerat, propiciatio nostra, qui Veteris Legis rigorem Nouę benignitate
mitigauit. Vnde: Dictum est antiques - inquit - diliges proximum
tuum et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico uobis: Diligite
inimicos uestros, benefacite iis, qui oderunt uos, et orate pro
persequentibus et calumniantibus uos, ut sitis filii Patris uestri, qui
in cęlis est, qui solem suum oriri facit super iustos et super iniustos.
Si enim diligitis eos, qui uos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne
et publicani
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.