Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous page

Next page

-- 1-327 --

monachos tenens humilitatem coluit et tandem martyrii palmam meruit obtinere, ut, quę mundi pompam calcauerat, tyrannorum quoque tormenta superaret et in cęlesti gloria humilitatis pręmium perfectę patientię merces augeret.

Paulę Romanę (ut Hieronymus refert) maternum genus a Scipionibus Gracchisque, paternum ab Agamemnone, potentissimo quondam Gręcię rege, erat. Liberos e Toxotio susceperat, qui ab ipso Aenea Iulioque trahere originem credebatur. Postquam autem contemptis omnibus Christo coepisset seruire, tanta se humilitate deiecit, ut, qui eam uideret (uidere autem propter nominis celebritatem multi gestiebant) ipsam esse non crederet, sed ancillarum ultimam. Quanuis enim frequentibus uirginum cingeretur choris, ueste tamen, uoce, habitu, incessu minima omnium apparebat. Intellexit profecto sapientissima mulier hominis nobilitatem non genere, non potentia, sed uirtute constare, intex uirtutes autem Christianę professionis nihil esse pręstantius humilitate, nihil fructuosius.

Caput VI / DE DIGNITATIBVS NON CONCVPISCENDIS

Propterea quidam sanctissimi uiri cum seculares, tum ecclesiasticas dignitates aut omnino recusarunt aut inuiti coactique susceperunt. Sciebant enim, quanto quis

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.