Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 3-402 -- perferet, quanto maiore in periculo
se intelliget constitutum cum pręmii amittendi tum subeundi supplicii.
Omnis - inquit - qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio.
Qui autem dixerit fratri suo: Racha, reus erit concilio. Qui autem
dixerit: Fatue, reus erit gehennę ignis. Quod si is, qui tantum
uerbo offenderit, ad gehennam destinandus sit, quanto magis, qui referendo
iniuriam facto atque opere lęserit? Ideo nempe Paulus apostolus ad Romanes
scribens: Benedicite - inquit - persequentibus uos, benedicite et
nolite maledicere, nulli malum pro malo reddentes. Sed si esurierit
inimicus tuus, ciba illum, si sitit, potum da illi. Noli uinci a malo,
sed uince in bono malum!Idem suo exemplo Corinthios ad patientiam
informans atque instruens ait: Maledicimur, et benedicimus; persecutionem
patimur, et sus-tinemus; blasphemamur, et obsecramus. Tanquam purgamenta
huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Ad hanc
eandem uirtutem capessendam Thessalonicenses inuitat dicens: Patientes
estote ad omnes et uidete, nequis malum pro malo alicui reddat, sed
semper, quod bonum est, sectamini inuicem et in omnes. Ac nequis
aduersantium molestiis carere se glorietur, ad Timotheum inquit: Omnes,
qui pie uolunt uiuere in Christo Iesu, persecutionem patientur. Ex
quo potius timendum est illis, ne non satis religiose uiuant, quos nemo
neque persequitur neque aliquando persecutus est. Quamobrem idem scribens ad
Hebreos protestatur et ait: Patientia uobis necessaria est, ut uoluntatem
Dei facientes reportetis promissionem. Sic ipsum et in Actis legimus
docentem: Quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum
Dei. Proinde Petrus quoque improborum in nos maliciam non
tribulationem, sed gratiam appellat dicens: Hęc est enim gratia, si
propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias patiens iniuste. Quę
enim est gratia, si peccantes et colaphizati suffertis? Sed si
benefacientes patienter sustinetis, hęc est gratia apud Deum. Et, si
exprobrabimini in nomine Christi, beati eritis.
Satis multa de toleratione iniurię. Nunc ad illam, quę dispendii et iacturę
est, accedamus.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|