Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous page

Next page

-- 1-328 --

altius euectus fuerit, tanto propius periculo esse, ne cadat, et si ceciderit, grauiorem ruinam fore. Honoris gradum superbię irritamentum et inanis glorię materiam esse, nisi ita caute adeatur, ut is, qui episcopatum desyderat (iuxta Apostolum) opus bonum desyderet, non honorem, sed labores, non delicias, neque pręesse, sed prodesse cupiens, seruum se et ministrum hominum constituat propter Christum.

Diuus Marcus Euangelista, ut sacerdotio reprobus haberetur, pollicem sibi amputasse dicitur. Veruntamen (ut ait Hieronymus) tantum consentiens fidei prędestinata potuit electio, ut nec sic in opere uerbi perderet, quod prius meruerat in genere. Cum enim ex leuitis esset, ut Alexandrię episcopus fieret, eo compelli dignior fuit, quo magis refugit.

Isaac etiam monachus, cum rescisset decerni sibi presbyteratum, de Scythia transmigrauit in Aegyptum, uastę solitudinis secessum quęritans, ut hominum effugeret conspectum. Sed qui diuinitus eligebatur, latere non potuit. Cum enim fratres in Aegyptum usque illum quęsitum profecti essent et asellus, quem secum habebant, per desertum fugiens ad speluncam ipsius substitisset, eo insecuti, dum asellum comprehendunt, monachum, quem uix inuenire sperauerant, conspiciunt. Quare lęti gratantesque, simul ipsum, ut secum redeat, hortantur. Igitur, cum se ille muti animalis indicio deprehensum agnouisset, intellexit Dei uoluntatem, et fratrum uotis annuens, ad monasterium reuersus presbyteri officium suscepit. Hic mihi probe obseruasse uidetur, quod Apostolus ait: Nec quisquam sumat sibi honorem, sed qui uocatur a Deo tanquam Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificauit – inquit – ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: Tu es sacerdos in ęternum secundum ordinem Melchisedech.

Pastumius quoque monachus a Machario abbate post uitę huius labores ad beatitudinis quietem decedente, in locum suum succedere iussus et fratrum curam habere, diu renuit atque recusauit, obnixe affirmans se

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.