Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
ex alueariis suppilantem, sed apum aculeis ita affectum, ut inde se mouere non posset, recepto furto poena liberauit. Quidam etiam milites, qui uicum eius Solemniacum depredauerant, loco pedem efferre, nisi preda omni reddita, non ualuerunt. Suarii item illius porcorum gregem procul abigere molientes, cum nocte tota iter fecissent, mane ibidem, unde recesserant, inuenti sunt. Et ipse peccatum confitentibus ignouit. Quia ergo semper in eos, qui se incommodo aliquo afficere tentauerant, mitis et clemens extiterat, ab omni prorsus incommodo tutatus est illum Deus et eundem episcopum primo Nouiensem, deinde Torniacensem fecit, super multa constituens, quia super pauca fidelem fuisse nouerat. Odo, Cluniacensis coenobii pater, ei, qui equum suum noctu abegerat et in eo sedens die lucescente comprehensus fuerat, cum nec desilire interim nec discedere quiuisset, ueniam petenti indulsit atque insuper nummos quinque dari iussit, gaudens utique, non quia equum recepisset, sed quod equi raptorem ad poenitentiam conuersum cernebat et iam ab eo Deum timeri, qui prius contemnere consuesset. Diuus quoque Hieronymus illos, qui asellum monasterii furtim abduxerant et inuiti rursum restituerant, cum ueniam rogatum aduenissent, dimissa offensa conuiuio excepit et admonitos, ut suis rebus contenti aliena non appeterent, multa cum benedictione dimisit. At illi, quod ab eo, quem lęserant, tam benigne accepti fuissent, quotannis monasterio eius non paruam olei copiam missitarunt, ut iam non solum alieni auidi non essent, sed etiam sua largirentur. Elducus, in partibus Britannię abbas, Paulo discipulo segetis iam
maturescentis delegarat custodiam. Quo obdormiente graculorum agmen eo
delapsum depascere agrum coepit. Et ille eorum strepitu experrectus, eisdem
in nomine Domini, ne auolarent, pręcepit. Omnes ergo non secus atque
quadrupedes ante se agens ad monasterium usque compulit et admirante atque
interrogante abbate, quid hoc sibi uellet, frumenti se uastatores ad illum
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.