Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
abbatis honore indignum, officii ignarum, solicitationum labori imparem. Verum obedientię pressus iugo, flens tandem regendi monasterii munus suscepit. Et quia ex humilitate sibi prorsus diffidebat, a Domino meruit adiuuari atque ita, ut ei per angelum suum pręcepta institutionesque dirigeret. Quibus ille fratres sibi commissos instruendo, in omni sanctitatis genere facile reddebat perfectos. O uere igitur beatus homo, quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum! Odo* corr. ex Oddo item, Cluniacensis coenobii monachus, a Bernone* corr. ex Benone abbate proxime decessuro suffectus, cum fugam pararet, a fratribus comprehensus coramque adductus non solum abbatis compellente iussione, uerum etiam episcoporum urgentibus censuris regimen inuitus accepit. Indignum enim se esse arbitrabatur, qui pręesse deberet, cum se cunctis inferiorem constituisset. Sic tamen se gessit, ut multis postea miraculorum signis nobilitatus sit, Deo humilitati eius gratiam conferente. At uero, quoniam quanto dignitas maior tanto maius in dignitate positi
periculum, Lamon monachus mori pręoptauit quam episcopus uiuere. Hieropoli
electus nullis suasionibus adduci potuit, ut electioni assentiret. Cumque
Theophilus episcopus forte ex itinere eodem loci diuertisset atque itidem
suaderet, quando iam tantę autoritatis uiro aperte refragari difficile erat,
diem ad deliberandum impetrauit. Dum autem in solo loco genibus prouolutus
toto eo tempore secretę precationi intendisset, inuentus est efflasse
animam. Hoc ipsum petenti illi diuinitus indultum credi par est; uerenti
utique, si episcopum gereret, quę episcopi sunt, pręstare non posset, aut si
pręstitisset, ne uel ex hoc in elationem aliquam mentis incidens illis iam
tandem comparandus euaderet, quibus dicitur: Vę uobis, qui diligitis
primas cathedras in synagogis et salutationes
in foro.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.