Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 3-431 -- cęditur, fustibus
uerberatur, super ferream cratem torretur. At uero, ut fidei ab eo prędicatę
uirtus patesceret, pars urbis terręmotu concussa trecentos et quinquaginta
idolatras suis oppressit ruinis. Pręsides territi fugam fecere. Cessante
autem timore, sed perseuerante perfidia, martyrem idolis thura adolere
nolentem uirgis ferreis cędi iubent et facibus ad latera admotis ustulari ac
demum capite truncari. Sic extinctum corpus, ne a Christianis honore
sepulturę afficeretur, in theatro feris laniandum datur, sed a nulla
lęditur. Flaccus uero, qui pertinacius in Gregorium sęuierat, eadem hora
intestina per os euomitans miserabiliter expirauit, multo acerbiora apud
inferos et quidem sine fine passurus. Sebastianus Romę Diocletiano et
Maximiano imperatoribus ad stipitem nudus ligatus sagittis confoditur.
Hyrene, mulier Christiana, ut corpus mandaret sepulturę, noctu uenit et
ipsum adhuc uiuere comperit. Solutum domi fouit atque ille intra paucos dies
curatus, rursum in publicum procedens principum in Christianos immanitatem
arguere coepit. Ipsi mirabantur, quomodo uiuere potuisset, et cum eo
miraculo ad credulitatem moueri debuissent, ad indignationem moti sunt atque
eundem tandiu fustibus cędi iusserunt, donec exanimaretur. Tanto igitur
martyrii amore flagrauit Sebastianus, ut nec sagittas passus conquiescere
potuerit, quousque ad optatum uitę finem peruenit.
Vincentius martyr in Hispania Cęsareę passus est; uere Vincentius, quia
omnia uicit tormenta, dum se Christianum confitetur. Cum in equuleo sublatus
a Daciano pręside per ludibrium rogaretur, ubinam esset, »in sublime —
inquit — unde te potestate terrena tumentem altior despicio!« Grauiora
minitanti: »Non minari mihi uideris — respondit — sed quod uotis omnibus
concupieram, offerre.« Igitur, cum ungulas, faces, prunas toto corpore
dilacerato constanter exciperet, ait: »Frustra fatigaris, Daciane! Non potes
tam horrenda excogitare tormenta, quam ipse paratus sum sustinere. Carcer,
ungulae, candentes laminę morsque ipsa ludus iocusque Christianis sunt, non
tormentum.«
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|