Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous page

Next page

-- 1-335 --

alteri da! Scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem eius ostendam tibi. Quod uero deinde legitur eum mox purpura esse indutum, torque aurea circumdatum, potestate pręditum, argumento est licere aliquando peracto opere oblata recipere, non tamen ex pacto, sed ex donantis liberalitate, neque ad luxuriam, sed ad necessitatem. Consyderandum autem, sic etiam acceptum munus quantę patuit inuidię. Nonne tantę, ut acceptorem suum leonibus obiecerit laniandum, nisi quod mitior tunc syluestrium belluarum extitit feritas quam semper malesuadus flagitiosorum hominum liuor. Nec mirum, si Deo uolente protectus est, qui, ut suos protegeret, honorem munusque admisit, non ut sibi indulgeret.

Sed si hi, qui adhuc sub Legis umbra uersabantur, uenalitati sese exponere in excipiendis diuinis nefas esse ducebant, quanto eos continentiores esse par est, quos iam coruscante Euangelio in lucem eductos omnium uirtutum decet consummata perfectio? Proponantur nunc igitur Christi apostoli, ut magis confundantur, qui ne ueterum quidem sanctorum parsimoniam imitari student, luxurię potius cupiditatibusque dediti, nomen atque professionem clericorum habentes, non uitam. Quos per Malachiam arguit Dominus dicens: Quis est in uobis, qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito? Non est mihi uoluntas in uobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu uestra. Sed iam audiant, quam moribus eorum diuersa gesserint illi, quorum sectę se esse autumant.

Petrus et Ioannes missi in Samariam baptizatis imponebant manus, et accipiebant Spiritum Sanctum. Tune Simon magus, et ipse baptizatus, sed magis ad auaritiam quam ad fidem corde conuerso, pecuniam apostolis offerre coepit, ab eis petens, ut simili euentu, quibus ipse manum imposuisset, Spiritum Sanctum acciperent; haud parum lucri se facturum ratus, si hanc potestatem assequi potuisset. Adeo quippe mentem animumque eius excęcauerat malicia, ut nesciret sacramenta

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.