Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
procaciter lasciuiendo procubuisset, ipse facinus detestans atque indignabundus colaphum illi in faciem intorsit. Quo ictu repulsus demon euanuit et tum illa diutina genitalium titillatio cessauit, quia, qui uisibili palpalibique specie seduci nequiuit, frustra iam deinde iis inanibus cogitationum offuciis oppugnaretur. Magis enim uisa quam cogitata mouent multoque magis etiam ad tactum usque admissa. Sub eadem puellari figura nequissimus demon Paternianum, in deserto Aegypti abbatem, qui postea Vris, illius regionis oppido, episcopatum gessit, longe quidem dolosius, sed ęque casso labore est aggressus. Cum iam diei uesper esset, ei in limine monasterii stanti apparuit dicens seruam se cuiusdam principis uiri nouitiam esse et, dum ad aquam hauriendam missa esset, uiam aberrasse. Proinde orare, ut sui misertus nocte illa sibi locum intra monasterii septum concederet, ne forte foris manentem solitudinis bestię laniarent. Pietate motus Paternianus puellam admisit et, cum attentius eam spectasset, formam admiratus concupiscere coepit. Veruntamen ad se reuersus illicitum in pręcordiis sensum non sine inimici opera prouenire intellexit ac protinus e foculo, qui iuxta erat, arrepto torre faciem puellę percussit. Et omnis mala tentatio cum tentatore simul dissipata effugit. Incipiente igitur peccati morbo medicorum imitanda prudentia est, statim ad remedium recurrendo nec patiendo, ut malum curationis dilatione inualescat. Sed nequaquam ita uigilanter sibi cauerat Zosimus, pontifex maximus, qui
diaboli supplantatione in fornicationem semel lapsus, iterum et sępius
lapsurus fuit, nisi Antidii, Turonensis episcopi, opera se a scelere
retraxisset. Antidius quippe, cum forte, qua nocte id commissum est,
multitudinem demonum conspiceret inter se iactantium de illis hominibus,
quos captiosa inductione in laqueos mortis impegerant, et unum prę cęteris
gloriantem audiret, quod Zosimum papam annos a se septem solicitatum tandem
cum uirgine quadam coire fecisset, e uestigio uisa auditaque ad ipsum
Zosimum defert. Et ille pro breui
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.