Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 3-493 --
Quotidie igitur animo uoluamus, quotidie ruminemus quales mox futuri simus,
et pręsentium uoluptatum illecebras dolos esse patebit. Quibus qui capti
fuerint, tunc, cum se ad felicitatis culmen euectos putabunt, ad extręmas
corruent miserias ignemque illum inextinguibilem, unde nullus unquam sperari
regressus potest. At uero, qui se ipsum aliquantulum recognouerit
contemplarique incipiet humanę naturę conditionem, iam intra se tacitus
dicet: Heu quam magna pars mei in dies minuitur, quam cito ad finem suum
ętas properat! Puer eram, et non sentiente me, momento temporis ad
pubertatem ueni. Nec scire possum, quando esse coepi, et iam factus sum uir,
iamiam canis albicat caput et rugis arata facies cognatam morti senectam
indicat. Denique, ut Propheta ait, dies mei sicut umbra declinauerunt, et
ego sicut foenum arui. Quid, quęso, reliquum est, nisi ut, de qua
confictus sum, terra fiam? Soluto autem corpore et terra terrę reddita,
quicquid deinde animę erit, ęternum erit. Iustis beatitudo, iniquis
deputabitur poena. Vtriusque finis nullus. Cur tandem non resipisco, miser?
Cur hoc non saltem, quod superest uitę, sic dirigo, sic exerceo, ut pro
breui labore quietem capiam sempiternam et non, sicut adhuc egi, ut pro
breuibus deliciis in perpetuos incidam cruciatus? Ecce iam securis posita
est ad radicem, et uelim-nolim iamiam cadendum est. Quid agis, anima? Quid
torpes? Quid ociosa dormitas? Consulere saluti tuę negligis et pernicie tua
lętaris. Age iam tandem excita te et expergiscere et uel hoc saltem
nouissimo pene temporis puncto poenitentiam age. Quam si differre perges,
uide, quanto te periculo committas: uita fugit, mors aduentat semperque
propior est quam esse creditur. Cum autem uenerit, non erit amplius
poenitentię tempus, sed iudicii; iudicii, inquam, sicut districti, ita
irreuocabilis, quo, quicquid decernitur, fine caret, siue bonum siue malum
sit. Nos igitur inter utrunque infinitum constituti, perpendamus animo, dum
licet, quam alterum horrendum sit, alterum concupiscendum, et ita nobis
moderemur, ut hoc assequi, illud euitare ualeamus. Scriptum est
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|