Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
iam adeptos arbitror. Non enim tanta gratia pręuenirentur, nisi maior esset secutura. Onophrio in uastissima Aegypti solitudine moranti et nulli hominum cognito et consumptis indumentis nudo, cum iam uita excessurus esset, contigit Pafnutium abbatem uidere, a quo interrogatus nomen uitamque exposuit et ipsum a Deo sibi destinatum, a quo postera die sepeliendus esset, dixit. Cum ergo animam, ut prędixerat, exhalasset, uidit eum Pafnutius ab angelis in cęlum tolli. Cuius corpusculum suauissimo odore diuinitus perfusum sepelire uolens, instrumentum, quo terram cauaret, non habuit. Et ecce accurrunt duo leones telluremque unguibus scalpentes, fossam hominis capacem fecere. Sicque ipse palio suo inuolutum atque ibi depositum humo, quam bestię egesserant, operuit. Eo uix sepulto cęlla corruit et palma, quę iuxta illam stabat, radicitus euulsa procubuit, quasi dedignantes aliorum usui seruire, quę tam exactę sanctitatis uiro seruissent. Cuius ergo tam magnifica in terris mors fuit, quam gloriosa uita est in cęlo? Diuus Hieronymus moriturus humi se collocari iussit saccoque, quo induebatur,
operiri. Tum discipulis conuocatis eos, ut in Dei seruitii perseuerarent,
multum exhortatus est. Deinde sacramentum corporis et sanguinis Domini in
genua errectus et lachrymis perfusus reuerenter hausit. Mox terram prono ore
petens, dispessis manibus: Nunc dimittis — inquit — seruum tuum,
Domine, secundum uerbum tuum in pace. Quia uiderunt oculi mei salutare
tuum. Quod parasti ante faciem omnium populorum: lumen ad reuelationem
gentium et gloriam plebis tuę Israhel. Post hęc lux multa circa eum
fulsit. Quidam etiam angelos uidisse se testabantur uocemque audisse illum
ad patriam cęlestem inuitantium et ipsius respondentis, quod libenter
cupideque ueniret. Mox discedente luce anima quoque a corpore suo discessit.
Exanime corpus diuinum spirare odorem coepit, omnia unguenta suauitate
uincentem. Eadem hora diuersis in locis uisionibus quorundam, ad quantam
ille beatitudinem translatus sit, liquido patuit. Nos eius humilitatem
saltem in moriendo imitemur, quando
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.