Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 1-339 -- referentis. Altera deinceps et item tertia nocte eadem uisa
rursum coram replicantem, iam odio habitam, probris agitantes eiecere, Deo
pro illa disponente, ne scilicet Loth cum Sodomis disperiret, iustus cum
impiis. Vix etenim mulier septa monasterii egressa fuerat, cum monasterium
ipsum terribili fragore funditus concussum reliquas oppressit ruina, ut ex
tanto numero, ne una quidem saltem extremum in mortem anhelitum ducens post
casum illum sit inuenta. Itaque contusis miserabiliter artubus una omnes tam
paruo temporis momento extinctę, tunc demum auaritię, cum uitę finem fecere.
Quis hęc audiens non contremisceret, quis prauum animi propositum in melius
non commutaret? Scio tamen et uehementer doleo esse quosdam, qui etiam multa
talia legentes nihilo segnius insistere coepto sceleri pergunt spinis
concupiscentię pręfocantibus semen* corr. ex sementem
uerbi Dei. Quibus Hieremias clamat dicens: Ecce incircumcisę
aures eorum, et audire non possunt. Ecce uerbum Domini factum est eis in
opprobrium, et non suscipient illud ... A minore quippe usque ad maiorem
omnes auaritię student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt
dolum. Cur ita, nisi quia (ut Philo ait) existimauerunt lusum esse
uitam nostram et conuersationem uitę compositam ad lucrum et oportere
undecunque etiam ex malo acquirere? Aurum enim suum, sicut Osee
testatur, et argentum suum fecerunt sibi idola, ut interirent.
Auaritia nanque, si Apostolo credimus, simulachrorum seruitus est
radixque malorum omnium cupiditas. Propterea quidem et Dominus in Exodo
pręcipit dicens: Non accipies munera, quę etiam** add. excęcant prudentes, et subuertunt uerba iustorum.
Idem in Euangelio: Videte, inquit, et cauete ab omni auaritia,
quia non in abundantia cuiusquam uita eius est ex iis, quę possidet.
In Ecclesiastico quoque legimus: Qui aurum diligit, non
iustificabitur... Lignum offensionis est aurum. Vę illis, qui sectantur
illud! Et omnis imprudens
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|