Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 3-523 -- quod per ea fuerit significatum?
Audituri estis — inquit Dominus — pręlia et opiniones
pręliorum. Videte, ne turbemini! Oportet enim hęc fieri, sed nondum
statim finis. Magnum quippe rerum apparatum multo ante Fama nunciare
solet, quam ipse se prodat. Prius itaque pręlia audienda sunt, postea etiam
uidenda. Cum autem supremus iam aduentare dies coeperit, tunc et bella magis
sęuient malaque malis cumulabuntur. Consurget — inquit — gens in
gentem et regnum in regnum. Neque id satis. Erunt pestilentię et fames
et terręmotus per loca et terrores de cęlo. Hęc autem omnia initia sunt
dolorum. Quomodo, Domine, initia dolorum et non dolores, ubi tot ac
tanta mala, ubi hominum odia, opum rapinę, urbium excidia, liberorum
seruitus, sanguinis sitis, cędes mutuę; ubi statim perimens morbus, repente
multas domus perimens lues et super terram putrescentia humana cadauera,
deficientibus qui ea sepeliant; ubi etiam illos, qui gladio, qui pestilentię
supererunt, torquebit esuries, inedia consumet; ubi postremo et cęlum supra
uerticem fulgurans et terra sub pedibus tremens miserorum corda nouo metu
concutient, ita ut hęc iam se dehiscere uelle uidebitur, ut uiuos deglutiat,
illud ruere, ut opprimat et ellidat. Tetra* sane omnia ista et terrifica
nimis, et tamen pene nihil ad ea, quę secutura sunt. Pleraque enim talia iam
et ante nos et nostra ętate contigere. Nouimus Italiam intestino bello sępe
afflictam, peregrino uastatam. Audiuimus Hispaniam, Galliam, Germaniam,
Britanniam inter se frequenter concurrisse, Pannonios quoque cum uicinis
gentibus cruenta bella assidue gerere. Scimus Bithyniam, Asiam, Syriam,
Graeciam, Macedoniam, Mysiam, plurimas denique Christianorum prouincias a
barbaris nationibus aut ui aut deditione occupatas. Non ignoramus
pestilentiam crebro in populos famemque sęuisse, ad hęc cometas in cęlo
crine sanguineo lugubre minantes facesque aera transuolantes, et multa id
genus ostenta interdum apparuisse, terrę quoque uibratione magnas
ędificiorum moles funditus conuulsas procubuisse. At *corr. ex
Terra
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|