Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 3-524 -- uero de hac, quam futuram expectamus, erumna dicitur:
Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque
modo, nec fiet. Et nisi — inquit — breuiati fuissent dies illi,
non fieret salua omnis caro, sed propter electos breuiabuntur dies illi.
Hic ergo dolores, hic gemitus, hic merę iam angustię, illic initia
tantum dolorum. Quanuis enim graue malum, si uni isti compares, aut leue aut
nullum putabis.
Sed iam audi, quale hoc malum quantoque reliquis omnibus plus habeat
infelicitatis, diligenter tecum perpende. Et multi — inquit —
pseudoprophetę surgent et seducent multos. Miserum est ferro,
pestilentia, fame perire, sed multo miserius infidelitatis errore et
alicuius hereseos prauitate a ueritatis religione deficere. Et quia hic
quidem maius periculum, iccirco Saluator noster haud parum nostri solicitus
pręmonet nos et ait: Videte, nequis uos seducat! Multi enim uenient in
nomine meo dicentes: Ego sum Christus, et multos seducent. O, misera
utrorumque conditio et qui seducent et qui seducentur. Felices quidem sibi
uidebuntur ob delicias uoluptatesque et rerum omnium copiam, quę illis satis
superque erunt, et non animaduertent nec recordabuntur, quod uia illa, quam
ingredientur, uia perditionis sit. Quoniam ergo abundabit iniquitas et
refrigescet charitas multorum, succedentibus uitiis deficiet uirtus. Quid
autem infelicius quam charitatem amittere, sine qua cętera animi bona nihil
sunt? Abundabit iniquitas. Quę iniquitas? Illa plane, de qua
Apostolus ad Timotheum scribens ait: Hoc autem scito, quia in nouissimis
diebus instabunt tempora periculosa et erunt homines seipsos amantes,
cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati,
scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes,
immites, sine benignitate, proditores, proterui, tumidi et uoluptatum
amatores magis quam Dei, habentes quidem speciem pietatis, uirtutem
autem eius abnegantes. Et quemadmodum Iannes et Mambres restiterunt
Moysi, ita et hi resistent ueritati, homines corrupti mente, reprobi
circa fidem. Quis locus erit iustis in tam perditorum hominum coetu?
Quod consortium piis
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|